monumenta.ch > Isidorus > 17
Isidorus, De Natura Rerum, XVI. De quantitate solis et lunae. <<<     >>> XVIII. De lumine lunae.

CAPUT XVII. De cursu solis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XVII.---N. 1. Dicunt antiqui Aratus et Hyginus. Arati interpres, cap. penultimo; et Hygin., lib. IV, capite de Sole. Cuius sunt haec omnia verba: Solem per seipsum moveri, usque ad illa, nequaquam per seipsum fixum volvi, sed ipsum per se moveri. Nisi quod ea quae illi sine cunctatione pronuntiant, ea Isidorus ipsis tribuens veluti addubitans profert.

]
Dicunt antiqui, Aratus et Hyginus, solem per seipsum moveri, non cum mundo verti uno loco manentem. Nam si fixus maneret, necesse erat eodem loco occidere et exoriri a quo pridie fuerat exortus, quemadmodum caetera siderum signa oriuntur et occidunt. Praeterea, si ita esset, consequens erat dies et noctes omnes esse aequales, et quam spatiosus hodiernus dies esset, tam longus semper esset futurus.
2 [

2. Qui postquam ardentem tinxerit Oceano rotam. Mirum ni haec Lucretii sunt.

Ibid. Cras occasurum. Al., cras oriturum. AREV.

]
Nox quoque simili ratione semper aequalis permaneret, sed quoniam inaequales dies aspicimus, et solem alio loco cras occasurum, alio occidisse hesternum videamus, ideo qui diversis locis occidit, et exoritur, putant eum philosophi nequaquam cum mundo fixum volvi, sed ipsum per se moveri. Qui postquam ardentem rotam Oceano tinxerit, per incognitas nobis vias ad locum unde exierat regreditur, expletoque noctis circulo, rursus de loco suo festinus erumpit; obliqua enim et fracta linea per Austrum pergit ad Boream, et ita ad Orientem revertitur. Hiemis autem tempore per plagam meridianam currit. Aestate vero Septentrioni vicinus est. Sed quando per Austrum currit, vicinior terrae est; quando vero iuxta Septentrionem, sublimis attollitur.
3 [

3. Cui ideo Deus . . . . consumeret. Versa sunt Ambrosii, lib. II, cap. 3.

Ibid. Sed ut Clemens ait, diversos accipit cursus . . . annus inducitur. Verba sunt Clementis, lib. VIII Recognitionum.

]
Cui ideo Deus diversa cursus constituit loca, et tempora, ne dum semper in iisdem moraretur locis, quotidiano ea vapore consumeret. Sed ut Clemens ait, diversos accipit cursus, quibus aeris temperies pro ratione temporum dispensetur, et ordo vicissitudinum permutationumque servetur. Nam dum ad superiora conscenderit, ver temperat: ubi autem ad summum coelum venerit, aestivos accendit calores. Descendens rursus, autumni temperiem reddit; ubi vero ad inferiorem redierit circulum, ex glaciali compage coeli rigorem nobis hiberni frigoris derelinquit.
4 Ex ipso enim sunt horae; ex ipso dies cum ascenderit, ex ipso etiam nox cum occiderit; ex ipso menses et anni numerantur; ex ipso vicissitudines temporum fiunt, et cum sit iste minister bonus, genitus ad vicissitudines temporum moderandas, tamen ubi secundum voluntatem Dei correptio mortalibus datur, incandescit acrius, et urit mundum vehementioribus flammis, et perturbatur aer, et plaga hominum, et corruptio terris iniicitur, et lues animantibus, et pestilens per omnia mortalibus annus inducitur.
5 [

5. Verba Malachiae sunt: Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. AREV.

]
Quod autem Sol oriens per Austrum, id est, meridianum, iter habet, et decursa australi parte invisibilis vadit in locum suum rediens, ad instar quippe Ecclesiae fabricatus est hic mundus, in quo Dominus Iesus Christus, sol aeternus, partem suam percurrit, unde et Meridianum vocant. Aquiloni vero, id est, adversae parti non oritur, sicut iidem, cum in iudicio venerit, dicent: Iustitiae lumen non illuxit nobis, et Sol non est ortus nobis. Timentibus autem Dominum oritur Sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, sicut scriptum est. Malis vero meridie nox est, sicut legitur: Dum sustinent ipsi lumen, factae sunt illis tenebrae; dum sustinent fulgorem, in obscura nocte ambulaverunt.